

Liber Leviticus*
Caput 11: Versus 35
Sive clibani.Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacrae doctrinae coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur:Moab olla spei meae[Rom. 2.].Chytropodes,etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui praedicant non moechari, moechantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et caetera.